- JASSUS vel JASUS
- JASSUS, vel JASUShodie S. Pietro, urbs Cariae maritima apud Halicarnassum urb. ad sinum, qui ex ea Iassius dicitur, vulgo Golfo di S. Pietro Incolae Iassii Plin. l. 5. c. 29. vide Steph. Aliis urbs Ioniae fuit, in limite Cariae, in ora maris Aegaei, ad sinum Iassi cum, media inter Ephesum ad Sept. et Mindum ad Mer. 40. utrimque mill. 15. a Mileto 56. ab Halicarnasso in Bor. Baudr. Episcopal. sub. Archiep. Stauropolitano Ferrar. Strabo l. 14. p. 658. Rudera eius hodie Turcis appellati Askemkalesi, sen Castrum de Askem, docet Iac. Spon. ex vet. marmore ibi reperto, in quoLysimachus quidam monumentum id sibi, filio suo filiaeque, et liberis ex illis vel iam natis, vel demum nascituris, socero item suo, generoque Leoni, filio Artemisii, qui civis Milesius, sed ΦΥΣΕΙ ΙΑΣΕΥΣ, oriundo Iassius esset, erigi curâsse, significat: partem Inscriptionis exhibet idem Itin. Part. 3. p. 161. In ins. fuisse hanc urbem, continenti proxima, ibidem reliquias moenium et theatri e marmore constructi, ubi vet. Insc. Graeca, quae Zopatrum quendam, Epicrate genitum, Baccho illud dedicâsse, testetur, etiamnum conspici, aliaque huc pertinentia, legas apud eund. Itin. Part. I. p. 360. Addo saltem, apud urbem hanc, Babylonem puerum a delphino olim adamatum, et ob id ab Alex. Mag. qui ibi tum forte agebat, Neptuni sacerdotio ibidem praefectum fuisse, tradere Solin. c. 12. ad quem l. Vide egregiam Exercitationem Salmasii p. 185.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.